

Liber Job*
Caput 21: Versus 4
Nunquid contra.Beatus Job, si Deo placens hominibus displiceret, causas tristitiae nullas haberet; sed quia se Deo displicuisse per flagella praesentia credidit, anceps factus de ante acta vita, jam animum ad tristitiam vocavit: qui si flagellis absentibus contra hominem de vitae suae meritis disputaret, nequaquam contristare debuisset.Nunquid contra hominem.Quasi nondum hypocrita, si cum hominibus de vita mea agerem, non timerem: quibus si displicerem, non curarem; sed quia cum Deo, merito tristor.Vos autem attendite me,quasi Deum, sed non vos timeo.